TULLUS Hostilius III

TULLUS Hostilius III
TULLUS Hostilius III
Rom. Rex, An. 83. Urb. Cond. ne ipsô quidem Romulô belli gloriâ inferior, qui populum Romanum otio pacisque artibus sub Numa assuetum ad belli studia revocavit. Templum itaque Iani reclusit, fasces instituit, Albanos post Horatiorum et Curiatiorum trimachiam, caesô Dictatore Metiô Suffetiô, evertir, Albâque excisâ, opes cum incolis Romam transtulit. Dein de Fidenatibus, Veientibus, Sabinis, Latinis, etc. triumphavit. An. 114. Urb. Cond. fulmine ictus. Florus, l. 1. c. 3. Dionysius, Halicarun. Virg. l. 6. Aen. v. 812.
—— —— Cui deinde subibit
Otia qui rumpet patriae, residesque movebit
Tullus in arma viros, et iam desueta triumphis
Agmina. —— —
Ingenium hoc Tulli allucet ex verbis istis Livii, l. 1. c. 22. Hic non solum proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulô fuit: tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otiô ratus, undique materiem excitandi belli quaerebat. Eutrop. l. 1. Hic bella reparavit, Albanos vicit. Plutarch. de Fort. Rom. Servius Tullius omnium regum maxime, et potentiam auxit populi, et Rem publ. ornavit, ordinemque census et miliniae instituit, primusque censor et inspector vitae ac modestiae civium fuit, creditusque est vir fuisse fortissimus ac prudentissimus. Lloyd. Habuit regiam suam in monte Caelio, postea Curiam Hostiliam dictam, Liv. l. 1. c. 39. De eodem Macrob. l. 1. Saturnal. c. 6. Tullus Hostilius Hosti filius, tertius Romanorum Rex debellatis Hetruscis, sellam Curulem, Lictoresque et pictam (seu Triumphalem Togam) quae insignia Magistratuum Hetruscorum erant, primus, ut Romae haberentur, instituit. Quod Tarquinio Prisco attribuit Florus, Histor. l. 1. c. 5. Idem Albâ Longâ dirutâ, Albanisque in Urbem receptis, montem Caelium pomerio. addidit eumque Albanis colendum assignavit; Principibus eorum, Tulliis, Serviliis, Quintiis, Geganeis, Curiatiis, Cloeliis, in Patres ascitis: Templumque, ordine ab se auctô, Curiam fecit. Post Equitum decem turmas ex Albanis legit, Blancardus ad Florum, ex Livio l. 1. c. 29. Caelium tamen montem, ab Anco Martio, eius successore, Strabo: a L. Tarquinio Prisco, Tacitus, l. 4. Annal. c. 65. pomerio inclusum volunt. Fuit autem Hostus, qui e nobili matrona Tullum suscepit, filius unicus Hostilii, viri genere nobilis et opibus pollentis, qui Medulliâ oppidô ab Albanis olim conditô, sed a Romulo in deditonem acceptô, oriundus, inde Romam migraverat, ibique Sabini generis uxore ductâ, Hersilii filiâ, post multa sub Romulo facta sitpendia et edita egregia facinora, occisus bellô Sabinô, sepultus fuerat a Regibus, in praecipuo Fori loco; additâ columnâ cum inscriptione. Halicarnass. Non vero Tullus Hostilius fuit, qui censum Rom. civium instituit, sed Servius Tullius, de quo suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Rom [1] — Rom (Roma, a. Geogr. u. Topogr.), Stadt in Latium in Unteritalien, am linken u. zum Theil am rechten Ufer des Tibris auf sieben (od. vielmehr 10) Hügeln gebaut, daher die Siebenhügelstadt (Roma septicollis). Nach der Sage wurde R. 754 od. 753 v.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Horatia (gens) — The gens Horatia was an ancient patrician family at Rome. In legend, the gens dates back to the time of Tullus Hostilius, the third King of Rome. One of its members, Marcus Horatius Pulvillus, was consul suffectus in 509 BC, the first year of the …   Wikipedia

  • Liste des rois de Rome — Article principal : Monarchie romaine. Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J …   Wikipédia en Français

  • Toponymie de Tournai — La toponymie de Tournai est l étude de l évolution graphique, de la signification et de l étymologie du toponyme « Tournai ». En raison de sa permanence, un toponyme évolue avec la vie du lieu qu il définit et s adapte en fonction des… …   Wikipédia en Français

  • ancient Rome — ▪ ancient state, Europe, Africa, and Asia Introduction       the state centred on the city of Rome. This article discusses the period from the founding of the city and the regal period, which began in 753 BC, through the events leading to the… …   Universalium

  • Cloelia (gens) — Contents 1 Origin of the gens 2 Praenomina used by the gens 3 Branches and cognomina of the gens …   Wikipedia

  • Rome antique — Carte de la ville de Rome au IVe siècle (Nouveau Larousse Illustré, XIXe siècle, 1866 1877) …   Wikipédia en Français

  • Liste der Biografien/Tu — Biografien: A B C D E F G H I J K L M N O P Q …   Deutsch Wikipedia

  • Römisches Reich — Römisches Reich. Das römische Volk, d.h. die Bewohner des altrömischen Staates, ist der Überlieferung nach aus der Vereinigung von Angehörigen dreier verschiedener Völker entstanden, der Latiner, Sabiner und Etrusker, und enthielt diesem Ursprung …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Janus — For other uses, see Janus (disambiguation). Bifrons redirects here. For other uses, see Bifrons (disambiguation). A statue representing Janus Bifrons in the Vatican Museums In ancient Roman religion and mythology, Janus is the god of beginnings… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”